- BUCCULA
- BUCCULAapud Livium, galeas bucculasque tegens, Hadriano Turnebo Adversar. l. 9. c. 16. cassidis pars est, quae demissa buccam regit: Carolo vero du Fresne umbo clypei, seu scuti pars eminentior et media.Glossar. Graeco-Lat. Παράγναθος, ὀμφαλὸς. Item ὀμφαλὸς ἀςπίδος; per synecdoch. ipse clypeus. Unde Iuvenalis tropaei apparatum describens Sat. 10. v. 133.Bellorum exuviae, truncis affixa tropaeis,Lorica, et fracta de casside buccula pendens,Et curtum temone iugum, victaeque triremisAplustre, et summo tristis captivus in arcu.Nam inter spolia, quae bellô crepta clypeis solebant affigi, utait Scholiastes, clypeus omnino recenseri debuit, uti passim vetera monumenta et numismata satis evincunt, in quibus tropaea, ubi etscuta ac clypei a cassidibus dependent, vel certe iis subesse solent, efficta conspieiuntur. Unde est, quod Bucculae a cassidibus non semel distinguantur, ut diversae, inter alia l. 1. Cod. Theodos. de Fabric. Octo apud Antiochiam cassides, totidemque buccuias etc. Et Capitolin. in Maximino Iun. c. 3. Fecit et spathas argenteas, fecit et aureas, fecit et galeas gemmatas, fecit et bucculas, h. e. clypeos. Proinde Buccularum structores, apud Paternum in l. ult. D. de Iure immun. sunt clypeorum confectores. Imo cum parte aversâ clypeus brachio militis inserererut, inde quibusvis sibulis, apud Gallos, etiamnum Boucle: et ab hae clypei parte, toti clypeo, Bouclier nomen manet, etc. Ratio nominis, quod in umbone, uti passim veter. monumenta repraesentaut, effingi consuevêre ut plurimum vultus aut facies viri vel animantis, cuius bucula sen os (ita enim apud Suetonium et Appuleium vox sumitur) medium obtinebat. Vide praefatum Car. du Fresne in Glossar. Locus Livii sic habet, l. 44. c. 34. Neminem totis mox castris quietum videres, acuere alit gladios, alii galeas bucculasque, siuta alii loricasque terere, etc. Ubi Godelev. tamen, Turnebo astentitur, bucculas cassidis partem, per quam mittitur spiritus, ita dictas, quod buccam tegant, esse contendens, Notis ad Livium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.